ALBERTUS I. Imperator

ALBERTUS I. Imperator
ALBERTUS I. Imperator
Hunc pater Podulphus I. Austriâ A. C. 1283. Augustae donavit; ut vero se vivô Rex Romanorum eligeretur, obtinere non potuit. Electus dein a Principibus aliquot Imperator, contra Adolfum Nassovium, qui Austriâ illum excutere conabatur, eum praeliô victum interemit, hinc coronatus Aquisgrani A. C. 1299 Bohemiam aliquoties frustra tentavit, Ecolesiasticos autem Electores, bellô se adortos, A. C. 1301. coercuit: a Marchionibus Misniae, quos condemnaverat, fortiter repulsus. Philippi Pulchri Franciae regnum a Papa oblatum suscipere negavit; Helvetiis vero, apud quos novum Principarum moliebatur, gravis inprimis visus est; plurium Monasteriorum Advocatiâ obtentâ, et Comitibus aliquot, ut a se feuda acciperent, perductis, viam ad illum sibi parans. Hoc cum alii negarent, Suirenses etiam se subicere recusarent, iratus Praefectorum insolentiam, de qua illi conquerebantur, non castigavit: unde primi foederis fundamenta A. C. 1308. Quos conatus bellô vindicaturus eôdem annô a Iohanne nepote, cuius bona tutoris nomine adhuc detinebat, aliisque coniuratis trucidatus est eô locô, cui dein vidua Elisabetha filia Mainradi Carinthiae Ducis Coenobium Konigsfelden superstruxit. Pater fuit ex ea Friderici Pulchri, contra Ludovicum Bavarum, electi Imperatoris Rudolfi cognomine Mitis, Bohemiae Regis: Leopoldi, qui Sueviam Alsatiamque tenuit: Ottonis qui Stiriam nactus est: Henrici Coadiutoris Moguntini; Alberti Sapientis, qui stemma propagavit et Agnetis Hungariae Reginae. Successit Henricus VII.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ALBERTUS V — ALBERTUS V. Vide Albertus II. Imperator …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALBERTUS Ferdinandi I — Imperatoris gener, Pontifici et Iesuitis, quibus Monachii, Ingolstadii et Landshuti collegia splendidissima exstruxit, addictissimus. Nihilominus A. C. 1556. suorum precibus, cum idem Ferdinandus Imperator suis quoque subditis concessisset,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALBERTUS III — I. ALBERTUS III. cognomine Claudus Coethensis lineae conditor. Hic cum fratre Sigismundo, pro Marchia Brandenburgensi, quam Sigismundus Imperator Burggravio Norimbergensi concesserat, 60000. aureos accepit. Eô genitus, praeter alios, II. ALBERTUS …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THURINGIA vulgo Thuringen — provinc. Saxoniae superioris ob fertilitatem Sumen German. dicta Georg. Agricolae. Alias amplior fuit, et Reges habuit proprios, tempore primae stirpis Franciae Regum: nunc valde imminuta. Subest partim Electori Saxoniae, partim Ducibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AUSTRIA — German. OESTERREICH, et OSTERICH, regio partem Norici cum particula Pannoniae, partemque Germaniae circa Danubium complectens, inter Bavariam ad occasum et Hungariam ad ortum, inter Moraviam regionem Germ. ad Septentrionem et Stiriam ad meridiem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAXONES — Germaniae populi. Ex veteribus eorum primus Ptolemaeus meminit, qui Aurelii aetate fuit. Hic casdem Saxonibus sedes tribuit, quas Tacitus Germ. c. 36. Fosis, ut hi cum illis iidem putandi, nisi Fosorum vox apud Tacitum corrupta, quae cluverii… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONACUM vel MONACHIUM — MONACUM, vel MONACHIUM urbs Bavariae el gantissima et primaria, sedes Ducum, vulgo Munchen, Gallis Munich, Italis Monaco, alias Isunisca, cum palatiosuperbissimo. An Abudiacum Ptol. Fere 5. milliar. a Frisinga in Austrum; 15. ab Oeniponte in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUITIUM seu SUITIA — SUITIUM, seu SUITIA vicus amplus Helvetiorum in Turgovia, ad Mutam amnem, 2. mill. pass. a lacu Lucerino et 18. a Lucerna in ortum, Glaronam versus totidem Caput Pagi cognominis unius ex XIII. qui vicorum congeries est, sicut Uria, interclusa… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BAVARIA vulgo BEYERN — BAVARIA, vulgo BEYERN Ducatus Germaniae, secundus Imperii circulus, ab Avaribus Hunnorum reliquiis nomen habens, qui Noricis expulsis ca in terra consederunt, et B. literâ adiectâ Bavatiam dixerunt, ut quidam volunt: Matcus vero Baernwick natum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Kaiserkrone (Krone) — Frontalansicht der Reichskrone in der Wiener Schatzkammer Seitenansicht von rechts Die Reichskrone ist die Krone der …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”